Periódico ecuménico cubano - Miami, Florida, Julio de
2007
|
Litterae
Apostolcae Motu Proprio Datae
Benedictus
XVI
Summorum Pontificum
Summorum
Pontificumcura ad hoc tempus usque semper fuit, ut Christi
Ecclesia Divinae Maiestati cultum dignum offerret, «ad laudem et
gloriam nominis Sui» et «ad utilitatem totius Ecclesiae Suae
sanctae».
Ab
immemorabili tempore sicut etiam in futurum, principium
servandum est «iuxta quod unaquaeque Ecclesia particularis
concordare debet cum universali Ecclesia non solum quoad fidei
doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad usus
universaliter acceptos ab apostolica et continua traditione, qui
servandi sunt non solum ut errores vitentur, verum etiam ad
fidei integritatem tradendam, quia Ecclesiae lex orandi eius
legi credendi respondet»[1].
Inter
Pontífices qui talem debitam curam adhibuerunt, nomen excellit
sancti Gregorii Magni, qui tam fidem catholicam quam thesauros
cultus ac culturae a Romanis in saeculis praecedentibus
cumulatos novis Europae populis transmittendos curavit. Sacrae
Liturgiae tam Missae Sacrificii quam Officii Divini formam, uti
in Urbe celebrabatur, definiri conservarique iussit. Monachos
quoque et moniales maxime fovit, qui sub Regula sancti Benedicti
militantes, ubique simul cum Evangelii annuntiatione illam
quoque saluberrimam Regulae sententiam vita sua illustrarunt, «ut
operi Dei nihil praeponatur» (cap. 43). Tali modo sacra liturgia
secundum morem Romanum non solum fidem et pietatem sed et
culturam multarum gentium fecundavit. Constat utique liturgiam
latinam variis suis formis Ecclesiae in omnibus aetatis
christianae saeculis permultos Sanctos in vita spirituali
stimulasse atque tot populos in religionis virtute roborasse ac
eorundem pietatem fecundasse.
Ut autem
Sacra Liturgia hoc munus efficacius expleret, plures alii Romani
Pontifices decursu saeculorum peculiarem sollicitudinem
impenderunt, inter quos eminet Sanctus Pius V, qui magno cum
studio pastorali, Concilio Tridentino exhortante, totum
Ecclesiae cultum innovavit, librorum liturgicorum emendatorum et
«ad normam Patrum instauratorum» editionem curavit eosque
Ecclesiae latinae usui dedit.
Inter
Ritus romani libros liturgicos patet eminere Missale Romanum,
quod in romana urbe succrevit, atque succedentibus saeculis
gradatim formas assumpsit, quae cum illa in generationibus
recentioribus vigente magnam habent similitudinem.
«Quod
idem omnino propositum tempore progrediente Pontifices
Romani sunt persecuti, cum novas ad aetates accommodaverunt aut
ritus librosque liturgicos determinaverunt, ac deinde cum
ineunte hoc nostro saeculo ampliorem iam complexi sunt
redintegrationem»[2].
Sic vero egerunt Decessores nostri Clemens VIII, Urbanus VIII,
sanctus Pius X[3],
Benedictus XV, Pius XII et beatus Ioannes XXIII.
Recentioribus autem temporibus, Concilium Vaticanum II
desiderium expressit, ut debita observantia et reverentia erga
cultum divinum denuo instauraretur ac necessitatibus nostrae
aetatis aptaretur. Quo desiderio motus, Decessor noster Summus
Pontifex Paulus VI libros liturgicos instauratos et partim
innovatos anno 1970 Ecclesiae latinae approbavit; qui ubique
terrarum permultas in linguas vulgares conversi, ab Episcopis
atque a sacerdotibus et fidelibus libenter recepti sunt. Ioannes
Paulus II, tertiam editionem typicam Missalis Romani recognovit.
Sic Romani Pontifices operati sunt ut «hoc quasi aedificium
liturgicum [...] rursus, dignitate splendidum et concinnitate»
appareret[4].
Aliquibus
autem in regionibus haud pauci fideles antecedentibus formis
liturgicis, quae eorum culturam et spiritum tam profunde
imbuerant, tanto amore et affectu adhaeserunt et adhaerere
pergunt, ut Summus Pontifex Ioannes Paulus II, horum fidelium
pastorali cura motus, anno 1984 speciali Indulto “Quattuor
abhinc annos”, a Congregatione pro Cultu Divino exarato,
facultatem concessit utendi Missali Romano a Ioanne XXIII anno
1962 edito; anno autem 1988 Ioannes Paulus II iterum, litteris
Apostolicis “Ecclesia Dei” Motu proprio datis, Episcopos
exhortatus est ut talem facultatem late et generose in favorem
omnium fidelium id petentium adhiberent.
Instantibus precibus horum fidelium iam a Praedecessore Nostro
Ioanne Paulo II diu perpensis, auditis etiam a Nobis Patribus
Cardinalibus in Concistorio die XXIII mensis martii anni 2006
habito, omnibus mature perpensis, invocato Spiritu Sancto et Dei
freti auxilio, praesentibus Litteris Apostolicis DECERNIMUS quae
sequuntur:
Art. 1.
Missale Romanum a Paulo VI promulgatum ordinaria expressio
“Legis orandi” Ecclesiae catholicae ritus latini est. Missale
autem Romanum a S. Pio V promulgatum et a B. Ioanne XXIII denuo
editum habeatur uti extraordinaria expressio eiusdem “Legis
orandi” Ecclesiae et ob venerabilem et antiquum eius usum debito
gaudeat honore. Hae duae expressiones “legis orandi” Ecclesiae,
minime vero inducent in divisionem “legis credendi” Ecclesiae;
sunt enim duo usus unici ritus romani.
Proinde
Missae Sacrificium, iuxta editionem typicam Missalis Romani a B.
Ioanne XXIII anno 1962 promulgatam et numquam abrogatam,
uti formam extraordinariam Liturgiae Ecclesiae, celebrare licet.
Conditiones vero a documentis antecedentibus “Quattuor abhinc
annos” et “Ecclesia Dei” pro usu huius Missalis statutae,
substituuntur ut sequitur:
Art. 2. In
Missis sine populo celebratis, quilibet sacerdos
catholicus ritus latini, sive saecularis sive religiosus, uti
potest aut Missali Romano a beato Papa Ioanne XXIII anno 1962
edito, aut Missali Romano a Summo Pontifice Paulo VI anno 1970
promulgato, et quidem qualibet die, excepto Triduo Sacro. Ad
talem celebrationem secundum unum alterumve Missale, sacerdos
nulla eget licentia, nec Sedis Apostolicae nec Ordinarii sui.
Art. 3. Si
communitates Institutorum vitae consecratae atque Societatum
vitae apostolicae iuris sive pontificii sive dioecesani quae in
celebratione conventuali seu “communitatis” in oratoriis
propriis celebrationem sanctae Missae iuxta editionem Missalis
Romani anno 1962 promulgatam habere cupiunt, id eis licet. Si
singula communitas aut totum Institutum vel Societas tales
celebrationes saepe vel plerumque vel permanenter perficere
vult, res a Superioribus maioribus ad normam iuris et secundum
leges et statuta particularia decernatur.
Art. 4. Ad
celebrationes sanctae Missae de quibus supra in art. 2 admitti
possunt, servatis de iure servandis, etiam christifideles qui
sua sponte id petunt.
Art. 5, §
1. In paroeciis, ubi coetus fidelium traditioni liturgicae
antecedenti adhaerentium continenter exsistit, parochus eorum
petitiones ad celebrandam sanctam Missam iuxta ritum Missalis
Romani anno 1962 editi, libenter suscipiat. Ipse videat ut
harmonice concordetur bonum horum fidelium cum ordinaria
paroeciae pastorali cura, sub Episcopi regimine ad normam
canonis 392, discordiam vitando et totius Ecclesiae unitatem
fovendo.
§ 2.
Celebratio secundum Missale B. Ioannis XXIII locum habere potest
diebus ferialibus; dominicis autem et festis una etiam
celebratio huiusmodi fieri potest.
§ 3.
Fidelibus seu sacerdotibus id petentibus, parochus
celebrationes, hac in forma extraordinaria, permittat etiam in
adiunctis peculiaribus, uti sunt matrimonia, exsequiae aut
celebrationes occasionales, verbi gratia peregrinationes.
§ 4.
Sacerdotes Missali B. Ioannis XXIII utentes, idonei esse debent
ac iure non impediti.
§ 5. In
ecclesiis, quae non sunt nec paroeciales nec conventuales,
Rectoris ecclesiae est concedere licentiam de qua supra.
Art. 6. In
Missis iuxta Missale B. Ioannis XXIII celebratis cum populo,
Lectiones proclamari possunt etiam lingua vernacula, utendo
editionibus ab Apostolica Sede recognitis.
Art. 7.
Ubi aliquis coetus fidelium laicorum, de quo in art. 5 § 1
petita a parocho non obtinuerit, de re certiorem faciat
Episcopum dioecesanum. Episcopus enixe rogatur ut eorum optatum
exaudiat. Si ille ad huiusmodi celebrationem providere non
potest res ad Pontificiam Commissionem “Ecclesia Dei” referatur.
Art. 8.
Episcopus, qui vult providere huiusmodi petitionibus
christifidelium laicorum, sed ob varias causas impeditur, rem
Pontificiae Commissioni “Ecclesia Dei” committere potest, quae
ei consilium et auxilium dabit.
Art. 9, §
1. Parochus item, omnibus bene perpensis, licentiam
concedere potest utendi rituali antiquiore in administrandis
sacramentis Baptismatis, Matrimonii, Poenitentiae et Unctionis
Infirmorum, bono animarum id suadente.
§ 2.
Ordinariis autem facultas conceditur celebrandi Confirmationis
sacramentum utendo Pontificali Romano antiquo, bono animarum id
suadente.
§ 3. Fas
est clericis in sacris constitutis uti etiam Breviario Romano a
B. Ioanne XXIII anno 1962 promulgato.
Art 10.
Fas est Ordinario loci, si opportunum iudicaverit, paroeciam
personalem ad normam canonis 518 pro celebrationibus iuxta
formam antiquiorem ritus romani erigere aut rectorem vel
cappellanum nominare, servatis de iure servandis.
Art. 11.
Pontificia Commissio “Ecclesia Dei” a Ioanne Paulo II anno 1988
erecta[5],munus
suum adimplere pergit.
Quae
Commissio formam, officia et normas agendi habeat, quae Romanus
Pontifex ipsi attribuere voluerit.
Art. 12.
Eadem Commissio, ultra facultates quibus iam gaudet,
auctoritatem Sanctae Sedis exercebit, vigilando de observantia
et applicatione harum dispositionum.
Quaecumque
vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu proprio datis
decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse et a die decima quarta
Septembris huius anni, in festo Exaltationis Sanctae Crucis,
servari iubemus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum
Romae, apud Sanctum Petrum, die septima mensis Iulii, anno
Domini MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTUS
PP. XVI
[1]Institutio
generalis Missalis Romani, Editio tertia, 2002, 397
[2]Ioannes
Paulus Pp. II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus (4
Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899.
[3]Ibid.
[4]S. Pius Pp. X, Litt. Ap. Motu proprio datae Abhinc
duos annos
(23 Octobris 1913): AAS 5 (1913), 449-450; cfr Ioannes
Paulus II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris
1988), 3: AAS 81 (1989), 899.
[5]Cfr
Ioannes Paulus Pp. II, Litt. ap. Motu proprio datae Ecclesia
Dei (2 iulii 1988), 6: AAS 80 (1988), 1498.
©
Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana
|